monumenta.ch > Lucanus > sectio 380 > sectio 671 > sectio 126 > sectio 589 > sectio 689 > sectio 477 > sectio 410 > 9 > XV. DE TIBERIADE ET CAPHARNAVM ET NAZARETH ET LOCIS IBIDEM SANCTIS. > bnf10315.116 > sectio 104 > bavPal.lat.1685.24 > sectio 590 > sectio 90 > bnf7296.33 > sectio 224 > sectio 318 > ubk2°Ms.poet.etroman.5.37 > bnf6795.135 > bavPal.lat.1683.9 > sectio 196 > sectio 123 > B
Beda, De Nominibus Locorum, A <<<     >>> C

Beda Venerabilis, De Nominibus Locorum, B

1 Babylon, metropolis regni Chaldaeorum, ubi eorum qui aedificare turrem linguae divisae sunt, a qua et regio circumposita, Babylonia vocatur. Hanc fuisse potentissimam, et campestribus per quadrum sitam, ab angulo usque ad angulum muri, duodecim millia tenuisse passuum, id est, simul per circuitum sexaginta quatuor millia, refert Herodotus, et multi alii qui Graecas historias conscripserunt. Arx autem, id est, Capitolium illius urbis, est turris, quae, post diluvium aedificata, quatuor millia passuum tenere dicitur. Cuius post ruinam muri tantum fictiles remansisse, et ob bestias quae illic abundant captandas recuperati esse traduntur.
2 Beroea, civitas in Macedonia, quae verbum Domin nobiliter accepit.
3 Bithynia, provincia Asiae minoris, quae et quondam Bebrycia, et deinde Mygdonia dicta est. Ipsa est et maior Phrygia, Hiera flumine a Galatia disterminata. Habet civitatem eiusdem nominis.
Beda Venerabilis HOME